Epistola I ad Corinthos*

Caput 3: Versus 13

Dies enim.Hic, dies est hominis pro nutu suo agentis, sed in judicio vel morte cujusque, dies est Domini secundum merita judicantis, imo et hic judicium incipit a domo Dei, id est, a salvandis incipit poena, quae consummabitur in reprobis. Ideo enim puniuntur electi, ut ibi non puniantur. In quo die est ignis tribulationis quo uritur amor rerum temporalium, dum contristantur de amissis, unde et dicitur:Tribulationem carnis habebunt hujusmodi.Ignis vero extremi judicii tam diu durabit, quousque purgati sint qui salvandi erunt.Ignis probabit.Duos ignes futuros legimus. Unum aeternum, quo aeternaliter punientur reprobi, qui sequetur judicium. Alterum qui praecedet, quo exuretur facies mundi hujus, qui emendabit eos qui superaedificaverunt lignum, fenum, stipulam. Qui autem aurum, argentum, lapides pretiosos de utroque igne securi sunt.
(* Traductions européennes)